Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/122

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

116 HISTORIAE ROMANAE

diis atque externis hostibus afflictata, ubi primum romanae legiones insula excesserunt, in Saxonum et Anglorum ditionem venit.

Dum haec in Africa et Britannia geruntur, Hunnos, duce Attila, Galliam irrumpentes fugavit Aetius in agro Catalaunico. Tunc immanis illa barbararum gentium vis se Italiae superfudit, rapinas, eversionem, incendia, caedes, aliaque inferens, quae a bello et libidine victorum proficisci consueverunt. Tunc, enimvero actum fuisset de Italia, nisi Leo I, Pontifex Maximus, non tam precibus et muneribus, quam offusa oculis religione, tantam pestem a regionibus nostris avertisset.

Vix dum Itali ab Hunnorum direptionibus quieverant, quum interfecto Valentiniano, Maximus ab exercitu Imperator est salutatus. Eudoxia, marili caedem ultura, Gensericum in Italiam accivit; qui classe Tiberim invectus, per dies quatuordecim Romam est depopulatus, pretiosissima quaeque asportans in Africam. Maximus autem fugiens, a militibus suis occisus est. Hunc consecuti sunt octo Imperatores, quorum plerique Ricimero, gotho, qui imperatorios exercitus ductabat, dicto audientes fuerunt. Horum postremus, Romulus Augustulus, vix rerum erat potitus, quum Odoacres, Herulorum, Rugiorum, aliorumque mercenariorum militum dux, imperii possessione illum deturbavit, et regnum germanicum in Italia constituit.