Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quam pugnatum est ad Actium, nihil uspiam memoria dignum gestum fuerit a Romanis; aut afflictae senescentis imperii vires, ipsaeque barbararum gentium incursiones, quibus Italia fuit deformata, nullum salubre ac frugiferum documentum attulerint, in quod iuventus nostra intueatur. Postremo haud ab re fuerit animadvertere, Lhomondum, quum a latinorum historicorum dictione recessit, haud infrequenter gallicum quiddam sonare, neque sat emendatum latinae locutionis exemplar

adolescentulis nostris proponere[1].

  1. Ex iis, quae in latino sermone passim peccavit Lhomondiis, perpauca dumtaxat delibabimus, quae in primo slalim ingressu voluminis occurrunt, ne in re iam nota et pervulgata nimii esse videamur.

    Legimus in vita Romuli: « Sabini Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae, causa sacrorum hauriendae, descenderat. » Poēticam locutionem vides, humanissime lector, a soluta oratione penitus absurdam. Nos: ... quae ad aquam, sacrorum causa hauriendam, descenderat. Vel Livium secuti: ... quae aquam sacris petitum ierat.

    In vita L. Tarquinii Prisci: « uterque simul vociferari coepit. » Haec duo vocabula (uterque simul), quae sibi invicem adver- santur, nusquam apud latinos scriptores coniuncta leguntur. Nam- que uterque ponitur quum de duobus hominibus sermo sit, qui diverso tempore et seorsum quid faciant. Ubi vero loquamur de duobus, qui uno tempore, coniunctim aliquid agant, utendum voce ambo. Ilinc solemnis illa formula in senatusconsultis: « alter ambove consules. » Ital.: L’uno dei consoli, o tulli due insieme. Hinc Plautus, Mil. II, 2, 95: « Sed si ambas (sorores) videre miles volet quid agimus? » Ital.: Ma se il soldato vorra vederle tutte due insieme, che facciamo? Cf. Plaut. Truc. V, 69; Terent. Adelph. I, 2, 50; Cic. de fin. II, 7, 20. Itaque omnino scribendum erat: Ambo vociferari coeperunt. Ital.: Cominciarono tutti due insieme a gridare.

    Initio eiusdem capitis : « Additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquila pileum sustulit. » Quum adverbium scilicet usurpatur pro eo quod est scire licet, ut in hoc Lhomondi loco, apud optimae notae scriptores habet post se modum inflnitum. Sic Sali. Iug. IV: « Scilicet non ceram illam, neque figuram tantam vim in se se habere elc. » Cf. Plaut. Rud. ii, 3, 64; Lucret, ii, 468. Rectius igitur: additur haec fabula: scilicet ei advenienti aquilam pileum sustulisse.

    In vita Anci Marcii: « Ponte sublicio in Tiberim facto. » Corrige, sis, lector: Ponte sublicio in Tiberi facto. Cf. Liv. I, 33; Cic. Ep. ad fam. X, 15; Cor. Nep. Milt. III.

    In Servii Tullii vita: « Servii Tullii dicto audientes essent. » Patrium casum pro tertio posuit noster, cui nemo unus ex latinis scriptoribus hac in re suffragatur. Bona Lhomondi venia liceat emendare: Servio Tullio dicto audientes essent.

    In capite quod inscribitur Cloelia virgo: « Quod ubi regi nuntiatum est, primo ille incensus ira etc. » Invenuste id quidem atque ?????. Namque ?? ille ad alium potius quam ad regem pertinere videtur. Quanto satius, expuncto pronomine! Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira etc.