LIB. I. - CAP. VIII. 27
genio et virtute praestans L. Iunius Brutus depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. Hoc nimirum auctore et principe concitata civitas, et hac recenti querela Lucretiae, et recordatione superbiae Tarquinii, multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exsulem et regem ipsum et liberos eius, et gentem Tarquiniorum esse iussit. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad libertatem annos ducentos, quatuor et quadraginta.
Primi consules creantur Brutus et Collatinus. – Brutus libertatis custos. – Senatum ad summam CCC explet. – Rex sacrificulus. – Collatino sufficitur P. Valerius. – Coniuratio iuvenum de recipiendis regibus. – Supplicium de proditoribus sumptum. – Tarquinii cum copiis in agrum romanum veniunt. – Brutus et Aruns caesi. – Valerius victor. – Regnum affectare creditus crimen diluit. – Lex de provocatione ad populum. – Valerius cognominatus Publicola.
An. ante Chr. n. 506.An. ab urb. cond. 244.
Post exactos reges duo consules comitiis centuriatis creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus; qui omnia regum iura, omnia insignia tenuerunt. Brutus omnium primum cives, novae libertatis avidos, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare. Deinde caedibus