Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. II. - CAP. III. 33

ad Auruncos deficiunt; cum Auruncis bellum initum, quorum principes passim securi percussi; Pometia vero diruta, ager veniit.

Anno insequenti, quum triginta iam coniurasse Latii populos, concitante Octavio Mamilio, satis constaret, dictatoris primum creandi mentio orta. T. Aebutio deinde et G. Vetusio consulibus, non ultra bellum latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti ad Regillum lacum in agro tusculano agmini hostium occurrerunt. Proelium ibi grave atque atrox fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed suis metipsis corporibus dimicantes miscuerunt certamina; nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem romanum, excessit. Postremo Postumius equites obtestatur, ut fesso iam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies. Ibi nihil nec divinae, nec humanae opis dictator praetermittens, aedem Castori vovisse fertur; tantusque ardor Romanorum fuit, ut eodem impetu, quo fuderant hostem, castra caperent.

Sed et bellum volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestino inter Patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. Nec temperatum manibus foret, ni propere P. Servilius et Appius Claudius ad comprimendam seditionem intervenissent. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios.