LIB. II. - CAP. V. 39
rogatus est, ut togatus mandata senatus audiret. Admiratus, rogitansque, satin’ salva essent omnia, togam propere e tugurio proferre Raciliam uxorem iubet. Qua simul[1], absterso pulvere ac sudore, velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant; in urbem vocant; qui terror sit in exercitu exponunt. Quintius, antecedentibus lictoribus, deductus est domum; et plebis concursus ingens fuit.
Postero die dictator magistrum equitum dicit L. Tarquitium patriciae gentis, atque ad hostes profectus, per noctem exercitum omnem circumdat hostium castris. Luce prima iam circumvallati ab dictatore erant. Tum a proelio ad preces versi, hinc dictatorem, hinc consulem orare, ut inermes se inde abire sinant. Quintius, castris hostium receptis, Gracchum Cloelium ducem, principesque alios vinctos ad se adduci iubet, praedamque omnem suo militi dedit. Romae a Q. Fabio, praefecto urbis, senatus habitus triumphantem Quintium urbem ingredi iussit. Ducti ante currum hostium duces; militaria signa praelata; secutus exercitus praeda onustus. Epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos; epulantesque cum carmine triumphali et solemnibus iocis[2], comissantium modo, currum secuti sunt. Quintius sextodecimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit.
Etsi externis bellis afflictabantur Romani; nullus tamen domi certaminum finis erat inter Patres et
plebeios. Quum igitur de novis legibus ferendis