44 HISTORIAE ROMANAE
tendunt, atque exercitum romanum apud Alliam flumen caedunt sextodecimo calendas sextiles; qui dies inter nefastos relatus, Alliensis est appellatus. Galli victores haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Ubi hostes adesse nuntiatum est, militaris iuventus, duce Manlio, cum coniugibus ac liberis in Capitolium conscendit; seniores autem morti destinati, Gallorum adventum in aedibus quisque suis expectabant. Galli, senioribus, trucidatis, urbeque incensa, experiri ultima, et impetum facere in arcem statuunt. Sed omissa spe per vim atque arma subeundi, obsidionem parant.
Inter haec consensu omnium placuit, Camillum dictatorem dici atque ab Ardea acciri. Quum autem fames utrinque exercitum urgeret, instantibus non obscure Gallis, haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquerent, senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter L. Sulpicium, tribunum militum, et Brennum, regulum Gallorum, colloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi, gentibus mox imperaturi, factum. Rei foedissimae adiecta indignitas est. Pondera ab Gallis allata iniqua, et, tribuno recusante[1], additus ab insolente Gallo ponderi gladius; audi taque intoleranda Romanis vox, vae victis esse. Sed diique et homines prohibuere, redemptos vivere Romanos. Nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, Camillus intervenit, auferrique aurum de medio iubet,
denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.
- ↑ Supp. ea pondera.