Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

54 HISTORIAE ROMANAE

convenit: Quandoquidem, inquit, tu, Tite Manli, neque imperium consulare, neque maiestatem patriam veritus, adversus edictum nostrum, extra ordinem in hostem pugnasti, triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti eris; disciplinam militarem, culpa tua prolapsam, poena restitues. I, lictor, deliga ad palum. Exanimati omnes tam atroci imperio, nec aliter, quam in se quisque destrictam cernentes securim, metu magis, quam modestia quievere. Postquam vero cervice caesa fusus est eruor, tam libero conquestu coortae voces sunt, ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur. Fecit tamen atrocitas poenae obedientem duci militem; et in ultimo etiam huius belli certamine ea severitas profuit.

Utrique consuli, priusquam educeret in aciem[1], in quiete eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu, augustiorisque, dicentis: ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Diis Manibus matrique Terrae deberi; illius populi victoriam fore, cuius imperator se pro exercitu devovisset. Itaque comparant inter se, ut ab utra parte cedere romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo romano. Hac lege instructis ordinibus, processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat; primo utrinque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res: deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere. In hac trepidatione Decius consul

iussit M. Valerium, pontificem publicum populi

  1. Supp. exercitum.