68 HISTORIAE ROMANAE
Poenorum opes respecturi essent, et brevi Sicilia tota Carthaginiensium foret, auxilium statim petentibus ferendum esse censuerunt. Itaque Appius consul sine mora C. Claudium, tribunum militum, cum paucis navibus praemittens, observare occasionem, et siqua obvenisset, in Siciliam transire iussit. Hic quum Rhegium venisset, in casum dare triremes non ausus, quod longe maiori Poenorum classe fretum obsideretur, piscatoria navi conscensa, Messanam vectus est. Ibi cum Mamertinis, ut praesens usus postulabat, collocutus, quum, Poenis reclamantibus, parum proficeret, re infecta rediit. Sed paullo post quum in portu rhegino esset Claudius, nuntii ab Hannone, Carthaginiensium duce, ad ipsum venerunt, hortantes ad pacem et foedera servanda. Quum autem Claudius nullas conditiones admitteret, nisi punicum praesidium Messana deduceretur; se vero, exclamavit Ilanno, non passurum, ut vel manus in siculo mari abluerent Romani. Neque tamen prohibere potuit, quin Claudius in Siciliam traiiceret, ac punicum praesidium Messana expelleret.
Haud ita multo post Appius consul, quum forte non longe ab eo loco, ubi castra erant Syracusanorum, appulisset, suos cohortatus, certamque victoriam ostentans, hostes nil tale suspicantes opprimit. Fit aliquamdiu certamen acre. Hiero victus copias castris eduxit, et contento itinere Syracusas refugit. Deinde Romani diversas insulae partes obeundo, Poenis et Syracusanis, quotiescumque congredi erant ausi, profligatis, terrorem late sparsere; tantaque fortunam sequentium felicitas, tantusque impetus fuit, ut brevi septem et