Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. IV. - CAP. IV. 79

Italiae civitates, quae ad Annibalem defecerant, se Romanis rursus dediderunt. In hisce rerum adiunctis Annibal desperans, Hispaniam contra Scipionem ducem diutius posse retineri, Hasdrubalem fratrem in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is veniens ab Appio Claudio Nerone et M. Livio Salinatore consulibus, apud Senam, Piceni urbem, fusus atque interfectus est.

P. Cornelius Scipio, recepta Hispania, Romam reversus consulatum obtinuit. Postea in Africam missus Massinissam, regem Numidarum, in societatem recepit; ac Syphacis et Carthaginiensium castra una nocte perrupit et incendit. Haec clades Carthaginiensibus tantum terroris attulit, ut Annibalem ad tuendam patriam revocarent, qui frendens gemensque, ac vix lacrimis temperans mandatis paruit. Dicitur saepe Italiae littora respexisse, deos hominesque accusans, in se quoque ac suum ipsius caput exsecratus, quod non cruentum ab cannensi victoria militem Romam duxisset. Iamque Adrumetum venerat; ubi quum accepisset, omnia circa Carthaginem hostium armis obtineri, magnis itineribus Zamam contendit, quae quinque dierum iter ab Carthagine abest. Inde nuncium ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Quum Scipio colloquium haud abnuisset, congressi sunt non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se memoriae, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares. Paullisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere. Quum autem de pacis conditionibus inter illos non convenisset, ex colloquio ad suos se receperunt, renuntiantes, armis decernendum esse,