Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

86 HISTORIAE ROMANAE

romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Itaque amicitia Massinissae bona atque honesta Romanis permansit. Sed imperii vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum obtinuit; qui Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, Manastabalis fratris fdium adoptavit et testamento pariter cum fdiis heredem instituit. Ilie regni cupiditate instinctus, et beneficiorum immemor, Hiempsale atque Adherbale interemtis, omni Numidia potitur.

Adversus fratrum interfectorem primus in Africam Calpurnius Bestia consul mittitur; qui initio acriter Numidiam ingressus, multos mortales et urbes aliquot pugnando cepit. Sed ubi Iugurtha per legatos eum pecunia lentare, bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit; animus aeger avaritia subito conversus est; atque assumto socio et administro omnium consiliorum Aemilio Scauro, homine divitiarum avido, pacem cum Iugurtha flagitiosissimam fecit.

Postquam res in Africa gestas, quoque modo actae forent fama divulgavit; Romae per omnes locos et conventus de facto Calpurnii agitari. Apud plebem gravis invidia. Patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat; ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At Memmius, inter dubitationem et moras senatus, populo persuasit, uti L. Cassius ad Iugurtham mitteretur, eumque, interposita fide publica, Romam duceret.

Quum igitur Iugurtha cum Cassio Romam venisset, confestim C. Baebii, tribuni plebis, auxi-