Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

88 HISTORIAE ROMANAE

liam est insecutus. Huius legatus erat C. Marius; qui Metelli lentitudinem criminatus, bellum iam in tertium annum trahentis, fecit ut consul crearetur, bellique summa sibi committeretur, quod Metellus iam profligaverat. Marius Gaetulos et Bocchum, Mauritaniae regem, fudit, quem Iugurtha ad belli societatem pellexerat. Castellum in excelsa rupe positum, ubi regis thesauri erant, expugnavit. Bocchus rebus suis diffisus, legatos ad Marium misit, pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad Bocchum missus, huic persuadet ut Iugurtham Romanis tradat. Ita fraudulentissimus regum, fraude Bocchi, Syllae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus. Hic triumphans catenatum Iugurtham ante currum egit, atque in carcerem detrusum mox necandum curavit.

Capvt iii.

Bellum adversus Teutonos et Cimbros. – Vincuntur a Mario. – Bellum servile. – Marii ambitio. – Bellum sociale, seu italicum.

An. ante Chr. n. 102.An. ab urb. cond. 618.

Per idem tempus, quum immanis vis germanarum gentium, quibus nomen Cimbris ac Teutonis erat, Caepionem Manliumquc consules, et antea Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis, Scaurumque Aurelium consulem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent; metu Italia cunilis contremuit; populus autem romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum imperatorem, quam Marium est ratus, in quo spes atque opes civitatis ea tempestate sitae erant. Tunc multiplicati consulatus eius. Tertius in apparatu belli consumptus. Quarto trans alpes, circa