Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

90 HISTORIAE ROMANAE

diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant, quod appellarunt Italicum. Paullatim deinde recipiendo in civitatem qui arma aut non ceperant, aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio, Syllaque et Mario labentem rempublicam romanam restituentibus.

Capvt iv.

Sylla ad bellum mithridalicum missus. – Bellum civile Marii et Syllae. – Varia utrinque fortuna cenatur. – Syllanae proscriptiones.

An. ante Chr. n. 86.An. ab urb. cond. 661.

Confecto ex maxima parte (nisi qua[1] nolani belli manebant reliquiae) italico bello, Mithridates, Ponticus rex, occupata Asia, uno die atque una litterarum significatione, cives romanos, quotquot ibi essent, necari iussit. Quumque terribilis Italiae quoque videretur imminere, sorte obvenit Syllae Asia provincia. Is egressus urbe quum circa Nolam moraretur, P. jSulpicius, tribunus plebis, legem ad populum tulit, qua Syllae imperium abrogaretur, et C. Mario bellum decerneretur mithridaticum. Tum Sylla, contracto exercitu, ad urbem rediit, eamque armis occupavit; duodecim auctores novarum rerum, inter quos Marium cum filio et P. Sulpicio, urbe expulit, ac lege lata exsules fecit; Sulpicium vero in Laurentinis paludibus iugulandum curavit. Quo facto, ad bellum mithridaticum in Asiam profectus est.

Anno insequenti Cornelius Cinna, creatus consul, nec Mario nec Sulpicio temperatior fuit. Itaque ex

senatus auctoritate consulatus ei abrogatus est,

  1. Exceptis locis in quibus.