Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

92 HISTORIAE ROMANAE

Quum autem Romae Marius, Marii filius, a Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla adversus Marium dimicavit. Mox etiam urbem ingressus est, ac Marium Praencstem usque persecutus, obsidione cinctum ad mortem compulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partium marianarum, ad portam Collinam. Duodecim hostium millia se Syllae dediderunt; caeteri in acie, in castris, in fuga, insatiabili ira victoris absumli sunt. Cnaeus etiam Carbo ab Arimino ad Siciliam fugit, ibique a Cn. Pompeio interfectus est, quem adolescentem Sylla, cognita eius industria, exercitibus praefecerat.

Sylla victor dictaturam adeptus, inaudito exemplo, tabulam proscriptionis proposuit, qua eorum nomina continebantur, qui essent interficiendi. Ingens caesorum fuit multitudo; coque ventum est, ut saevitiae causam avaritia praeberet, et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur, et qui fuisset locuples, fieret nocens; nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum. Prostratis inimicorum opibus, Sylla, praeter omnium expectationem, dictatura se abdicavit, atque in villam profectus, haud ita multo post pediculari morbo correptus interiit. Ilunc finem habuit bellum civile marianum et syllanum, quo decem annos respublica fuit afflictata.