Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est

uerba inchoationem significant et inchoatiua uocantur. Inducitque uersum Virgilii in primum aenei. ubi de Diomede ait, Expleri mentem nequit ardescitque uidendo. Idem grammatici omnes quos legimus affirmare uidentur. Excepto Laurentio meo Vallensi, qui in libris de elegantia ad me scriptis nullo pacto inchoatiua huiusmodi uerba esse uoluit, ut ibidem longo processu disputat. Nec apud Virgilium et alios auctores inchoationem significare uidentur, sed magis possessionem quandam seu operationem cum illo hoc in passu designare putamus, ut apud Quintilianum, tenuit inquit consuetudo quaesquotidie magis inualescit. Et Cicero. Quanto plura ile miscebat tanto hic magis indies conualescebat. Quin et illud ecclesiasticum qui sordet sordescit adhuc. Non. n. potest quid quotidie incipere ualidum fieri, et queaem magis cum inchoationem nihil praecedat. Nec quod sordet potest incipere adhuc sordere. i. magis, quia sic quoque antea inceperat. Nam graece per passiuum uerbum explicatum est, quod nihil aliud significat quam sordi detur. Vnde Plautus in captiuis Ego inquit qui tuo moerore maceror, macesco, consenesco, et tabesco miser, pro eodem pene accepit maceror, et macesco. Nisi quod maceror ad animum magis pertinet ̃quisi afiligor. Macesco magis ad corpus, sed nullam prorsus inchoationem designat aliter in uanum dixisset Vingilius incipiunt, cum ait maria incipiunt agitata tumescere. Et idem fluctus uti primo coepit cum albescere ponto. Et iterum in. iii. geor. Sin in processu coepit crudescere morbus. Nam magis proprium fuisset dicere quod tumescebant, albescebant, crudescebant. i. incipiebant siue inchoabant tumere, albere, crudere. Non ergo eiusmodi uerba quae inchoatiua uocamus, aliud signant quam uerba composita per fio, ut ardefio, calefio, frigefio, tepefio, inualefio, sordefio, aegrefio. Nisi quod haec in usu non sunt, Illa quoque usum acceperunt. Et ut alii quidam dicunt, quae in sco desinunt passionem in se habent, quae uero in fio extrinsecus assumunt, ut Suetonius in aegupto inquit. Caesar cum hostes fugeret elata leua natabat ne libelli quos temebat madefierent, melius quam madescerent. Et cum fores aperiuntur melius patefiunt dicitur quam patescunt. At cum quis in balneo sudore irrigatur, magis ille madescit. ldem si fores sua sponte aperiantur, magis patescuntur quam patefiunt. Ante f similiter finit r syllabam praecedentem ut perfidus hoc est qui fidem uiolat, perfuga qui ad hostes transit. Perferre ubi per usque ad finem aliquid conduci denotat, hoc est usque ad constitutum finem ferre. Vιrgilius. in. xii. aenei. Nec spatium euasit nec totum pertulit ictum. Vnde multi ferunt litteras, sed eas negligentia uelodio uelcasu non perferunt. Cicero, Sed nuncius ille qui litteras accepit non pertulit. Seneca in tragoediis leue est miserias ferre perferre est graue. i. ad spatium temporis in miseriis esse leue est, ad finem uero usque uitae graue. Nonnunquam uero per quasi per medium indicat, ut perfluere hoc est per medium alicuius fluere, ut si lagena male materiata maleque compacta fit periuit, idest per eius medium humor qui intus est fluit. Terentius hac atque illac perfluo. i. in modum non fidelis lagenae quae mihi committuntur effundo, idem em transfluo, quo Plinius saepe utitur. Ante g similiter praecedentem syllabam terminare potest. r. ut margo pergraue. i. ualde graue. Argutus, hoc est qui acuta quadam et accurata solertia est praeditus, quasi acute arguens et inuestigans, pergulaque a pergendo dicitur, ordo em ac coetus ministrorum obedientium structori. Iuuenalis in satyra, Atticus eximie. Sed nec structor erit cui cedere debeat omnis Pergula. i. pergentiuus ordo. Ante l etiam finit r praecedentem syllabam, ut perlego quod est usque ad finem lego Quintilianus libro.xi. de institutione oratoria, Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum, quod uidere non est satis sed per legendum erit. Ouidius in epistolis, Perlegis an coniunx prohibet noua perlege non est. Sane antiqui sequente lipsur