Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam

qui diuitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxij, nullo alio respectu, quam quod diuites sunt, honores tantum non diuinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque auaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, uiuentibus illis ne unum quidem nummulum unquam ad se uenturum. Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti Republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina & literis.

Nam & si haud multi cuiusque urbis sunt, qui caeteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. hij uidelicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri literis imbuuntur, & populi bona pars, uiri, foeminaeque, per totam uitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in literis collocant.

Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque uerborum inops, nec insuauis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere (nisi quod ubique corruptior, alibi aliter) magnam eius orbis plagam peruagatur.

Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum aduentum ne fama quidem cuiusquam eo peruenerat, & tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi & metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi ueteres inuenere.

Caeterum ut