Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

usu cognouere) uenatores praeterea, atque aucupes, adiungunt.

Nam quid habet, inquiunt, uoluptatis, talos in alueum proijcere, quod toties fecisti, ut si quid uoluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suauitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior uoluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam quum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet.

At si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius mouere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a ualidiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.

Itaque Utopienses totum hoc uenandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios (quam artem per seruos obire eos supra diximus) reiecerunt. infimam enim eius partem esse uenationem statuunt, reliquas eius partes & utiliores & honestiores ut quae & multo magis conferant, & animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, quum uenator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi uoluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestijs, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae uoluptatis usu defluere.

Haec igitur & quicquid est eiusmodi (sunt enim innumera) quamquam pro uoluptatibus mortalium uulgus habeat, illi tamen quum natura nihil insit suaue, plane statuunt, cum