surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, & dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque uoluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo uoluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea uita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non uidet! Infimae profecto omnium hae uoluptates sunt, ut minime syncerae, neque enim unquam subeunt, nisi contrarijs coniunctae doloribus, Nempe cum edendi uoluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege.
Nam ut uehementior, ita longior quoque dolor est. quippe & ante uoluptatem nascitur, & nisi uoluptate una commoriente, non extinguitur.
Huiusmodi ergo uoluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant.
Gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suauitate pelliceat.
Quanto enim in tedio uiuendum erat, si ut caeterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita hij quoque cotidiani famis ac sitis morbi, uenenis ac pharmacis amaris essent abigendi! At formam, uires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fouent.
Quin eas quoque uoluptates, quae per