Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/139

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ut non unam interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi caeteris superati partibus, postrema acie sua uictoriam adepti sint, elabi potius hostes uniuersos sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores sibimet haud semel usu uenisse, ut mole totius exercitus uicta profligataque, quum hostes uictoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidijs collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes illos & praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius euentum praelij mutauerunt. extortaque e manibus tam certa & indubitata uictoria, uicti uictores inuicem uicerunt.

Haud facile dictu est, astutiores instruendis insidijs, an cautiores ad uitandas sient. fugam parare credas, quum nihil minus in animo habent, contra quum id consilij capiunt, nihil minus cogitare putes.

Nam si nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra mouent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali seruato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri.

Castra diligentissime communiunt fossa prealta lataque, terra quae egeritur introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro uallo in armis ad subitos casus excubant.