Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/154

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


insequentis anni, mensisue, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum comprecentur.

At in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad uirorum pedes, liberi ad parentum prouoluti, peccasse fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito, ueniamque errati precantur. ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac sereno sacrificijs intersint. nam interesse turbido, religio est. eoque odij, iraeue in quenquam sibi conscij, nisi reconciliati ac defecatis affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, uindictae celeris, magnaeque metu.

Eo quum ueniunt, uiri in dextram delubri partem, foeminae seorsum in sinistram commeant. tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant, foeminarum materfamilias agmen claudat.

Ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his obseruentur, quorum autoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc quoque sedulo cauent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptijs, in quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum uirtutibus incitamentum concipere.

Nullum animal in sacrificijs mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus diuinam gaudere clementiam, qui uitam animantibus ideo est elargitus, ut uiuerent.

Thus incendunt & alia item odoramenta, ad haec cereos