Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
15
AD PETRVM AEGID. PRAEFATIO.

ris reliquerunt. Dum causas forenseis assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo, dum hic officij causa uisitur, ille negocij. Dum foris totum fermè diem alijs impartior, reliquum meis, relinquo mihi, hoc est literis, nihil. Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. Quæ ego omnia inter negocia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuæ peregrinus) Et danda omnino opera est, ut quos uitæ tuæ comites, aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, hijs ut te quàm iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas. Inter hæc, quæ dixi, elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus? Nec interim de somno quicquam sum loquutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis, quàm somnus ipse, qui uitæ absumit fermè dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro, quod somno cibóque suffuror, quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te mi Petre transmisi Vtopiam, ut legeres, & si quid ef

c 2 fugisset