Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

huic mederi morbo, si ex Raphaele ipso, aut praesens scisciteris, aut per literas, quod necesse est facias, uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit nescio mea ne culpa magis, an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quaerere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod non fuisse praetermissum sic, uellem profecto mediocri pecunia mea redemptum, uel quod subpudet me nescire, quo in mari sit insula de qua tam multa recenseam, uel quod sunt apud nos unus & alter, sed unus maxime, uir pius & professione Theologus, qui miro flagrat desyderio adeundae Vtopiae, non inani & curiosa libidine collustrandi noua, sed uti religionem nostram, feliciter ibi coeptam, foueat atque adaugeat.

Quod quo faciat rite, decreuit ante curare ut mittatur a Pontifice, atque adeo ut creetur Vtopiensibus Episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc antistitium sit illi precibus impetrandum. Quippe sanctum ducit ambitum, quem non honoris aut quaestus ratio, sed pietatis respectus pepererit. Quamobrem te oro mi Petre uti aut praesens, si potes commode, aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum, atque efficias,