Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

quidam sunt, ut nasum omnem uelut aquam ab rabido morsus cane, reformident. adeo mobiles alij sunt, ut aliud sedentes probent, aliud stantes. Hi sedent in tabernis, & inter pocula de scriptorum iudicant ingenijs, magnaque cum autoritate condemnant utcunque lubitum est, suis quenque scriptis, ueluti capillicio uellicantes, ipsi interim tuti, & quod dici solet, ἔξω βέλους. quippe tam leues & abrasi undique, ut ne pilum quidem habeant boni uiri, quo possint apprehendi. Sunt praeterea quidam tam ingrati, ut quum impense delectentur opere: nihilo tamen magis ament autorem. non absimiles inhumanis hospitibus, qui quum opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi demum discedunt domum, nullis habitis gratijs ei, a quo sunt inuitati. I nunc & hominibus tam delicati palati: tam uarij gustus: animi praeterea tam memoris & grati, tuis impensis epulum instrue.

Sed tamen mi Petre tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo. postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo. Quan