sis idoneus, simul hoc pacto & tuis rebus egregie consulueris, & tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.
Quod ad meos attinet, inquit ille, non ualde commoueor, nempe in quos mediocriter opinor me officij mei partes impleuisse.
nam quibus rebus alij non nisi senes & aegri cedunt, imo tum quoque aegre cedunt, quum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac uegetus, sed iuuenis quoque cognatis, amicisque dispartiui, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in seruitium dedam.
Bona uerba inquit Petrus, mihi uisum est non ut seruias regibus, sed ut inseruias.
Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam seruias.
At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse uiam, qua non alijs modo & priuatim, & publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.
Felicioremne inquit Raphael, ea uia facerem, a qua abhorret animus! Atqui nunc sic uiuo ut uolo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere.
Quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.
Tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus ueneror ac suspicio, quam eorum quemuis, qui maxime rerum