Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
LIBER PRIMUS.

solam frugalitatem novere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi, verum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi victus artem didicere. Hi simulatque herus obierit aut ipsi aegrotaverint, eiiciuntur ilico. nam et ociosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur. Nam quid faciant. Siquidem, ubi errando paululum vestes ac valetudinem attriuere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici, non ignari eum: qui molliter educatus in ocio ac deliciis solitus sit accinctus acinace ac caetra, totam viciniam vultu nebulonico despicere, et contemnere omnes prae se: haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra maligna mercede ac victu parco, fideliter inserviat pauperi. Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fouendum est. In his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt uires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello. Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fouendos esse fures, quibus haud dubie nunquam carebitis, dum habebitis hos. Quin neque latrones sunt instrennui milites, neque milites ignauissimi latronum, adeo inter has artes belle conuenit. At hoc uitium tamen frequens est uobis, non proprium. est enim
e 3     omnium