Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum ualida & robusta corpora (neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere) nunc uel elanguescunt ocio, uel negocijs prope muliebribus emolliuntur, ijdem bonis artibus instructi ad uitam, & uirilibus exercitati laboribus effoeminentur.

Certe utcunque sese haec habet res, illud mihi nequaquam uidetur publicae rei conducere, in euentum belli, quod nunquam habetis, nisi quum uultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat.

Neque haec tamen sola est furandi necessitas.

Est alia magis quantum credo, peculiaris uobis.

Quaenam est ea! inquit Oues Cardinalis. inquam uestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc (uti fertur) tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines deuorent ipsos, agros, domos, oppida uastent ac depopulentur.

Nempe quibuscunque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo preciosior, ibi nobiles & generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti uiri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praedijs crescere, nec habentes satis, quod ociose ac laute uiuentes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, aruo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo duntaxat stabulandis ouibus relicto, & tanquam parum soli perderent apud uos ferarum saltus, ac uiuaria, illi boni