Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/43

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries.

Nam & ministris nobilium, & opificibus, & ipsis propemodum rusticis, & omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in uestibus, nimius in uictu luxus.

Iam ganea, lustra, lupanar, & aliud lupanar tabernae, uinariae, ceruisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum! Has perniciosas pestes eijcite, statuite, ut uillas atque oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare uolentibus.

Refrenate coemptiones istas diuitum, ac uelut monopolij exercendi licentiam.

Pauciores alantur ocio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negocium, quo se utiliter exerceat ociosa ista turba, uel quos hactenus inopia fures fecit, uel qui nunc errones aut ociosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri.

Certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in uindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem.

Siquidem quum pessime sinitis educari, & mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos uidelicet, tum demum quum ea flagitia uiri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, & ijdem plectitis! Iam me haec loquente iuris ille consultus