ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus diuina mandata conueniat obseruari.
Denique lex Mosaica, quanquam inclemens & aspera; nempe in seruos, & quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctauit.
Ne putemus deum in noua lege clementiae; qua pater imperat filijs maiorem indulsisse nobis inuicem saeuiendi licentiam.
Haec sunt cur non licere putem.
Quam uero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat.
Nempe quum latro conspiciat non minus imminere discriminis duntaxat furti damnato, quam si praeterea conuincatur homicidij, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, & maior caelandi spes sublato facinoris indice.
Itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.
Iam quod quaeri solet; quae punitio possit esset commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit esse deterior.
Cur enim dubitemus eam uiam utilem esse castigandis sceleribus; quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis! Nempe hi magnorum facinorum conuictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adseruandos uinculis.
Quanquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis