Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

alieno Nauariae regno, uelut pacis authoramento cedendum; Alius interim censet Castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos.

Dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit.

Caeterum de pace tractandum tamen, & constringenda firmissimis uinculis, semper infirma societas, amici uocentur, suspiciantur ut inimici.

Habendos igitur paratos, uelut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoueant Angli protinus immittendos.

Ad haec fouendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea uelut ansa contineat, suspectum sibi principem.

Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregijs uiris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac uerti iubeam uela, omittendam Italiam censeam & domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de alijs adijciendis esse cogitandum.

Tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui quum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consequuti tandem