Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/70

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum.

Quod unum maxime esse reor in causa, cur quum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, & felicius efflorescat.

Ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec uelis esse breuis, sed explices ordine, agros, fluuios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes uelle cognoscere. putabis autem uelle quicquid adhuc nescimus.

Nihil inquit faciam libentius.

Nam haec in promptu habeo.

Sed res ocium poscit.

Eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus.

Fiat inquit.

Ita ingressi prandemus. pransi, in eundem reuersi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus.

Is ergo ubi nos uidit intentos, atque auidos audiendi, quum paulisper tacitus & cogitabundus assedisset, hunc

in modum exorsus est. Primi libri finis.