Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.

Oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano.

Hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine.

Quum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alueum suis occupat undis, profligato retrorsum fluuio.

Tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, syncerus urbem perlabitur, ac refugientem uicissim purus & incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur.

Urbs aduersae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naues totum id latus urbis possint inoffensae praeteruehi.

Habent alium praeterea fluuium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum.

Nam ex eodem scaturiens monte, in quo ciuitas collocatur, mediam illam per deuexa perfluens Anydro miscetur.

Eius fluuij caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido.

ne si qua uis hostium