Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam uidetur is qui condidit.

Nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt.

Sed ornatum, caeterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam uidit, posteris adijciendum reliquit.

Itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter & religiose perscriptos adseruant, aedes initio humiles, ac ueluti casas, & tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant.

At nunc omnis domus uisenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in aluum introrsus congesto rudere.

Tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt.

nullius impendij, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, & tolerandis tempestatum iniurijs plumbum superet.

Uentos a fenestris uitro (nam eius ibi creberrimus usus est) expellunt.

Interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo.

Siquidem ad eum modum Triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem sua prisca lingua Syphograntum