Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

syphograntia conuenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in hospitijs, aut domi decumbunt. quanquam nemo prohibetur, postquam aulis est satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere, nam & si domi prandere nulli uetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur, & stultum sit deterioris parandi prandij sumere laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit.

In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis, aut laboris est, obeunt serui.

Caeterum coquendi, parandique cibi officium, & totius denique instruendi conuiuij solae mulieres exercent, cuiusque uidelicet familiae per uices.

Tribus, pluribusue mensis pro numero conuiuarum discumbitur.

Uiri ad parietem, foeminae exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant.

Sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in coenaculo quodam ad id destinato, nunquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut & reclinare liceat infantulos, & ad ignem cum uelint exemptos fascijs libertate ac ludo reficere. suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est.

Nam quae id praestare possunt, nulli