Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quanquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, quum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.

Nempe quum pecunia non utantur ipsi, sed in eum seruent euentum, qui ut potest usu uenire, ita fieri potest ut nunquam incidat.

Interim aurum, argentumque (unde ea fit) sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non uidet quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua uiuere mortales queant, quum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia precium raritati fecisset. quin contra, uelut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime uero uana ac nihil profutura semouerit.

Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem uenire posset (ut est uulgi stulta solertia) ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, uident nimirum fore, ut aegre patiantur auelli quae semel in delitijs habere coepissent.