Pagina:Veterum Analectorum Tomus IV (Vetera Analecta 4).pdf/579

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dixit: Milita, ne contemptâ militiâ, incipias malè interire. Maximilianus reſpondit: Egon non pereo; & ſi de ſæculo exiero, vivit anima mea cum Chriſto Domino meo. Dion dixit: Sterne* nomen ejus: Cumque ſtratum fuiſſet, Dion dixit: Quia indevoto animo militiam recuſaſti, congruentem accipies ſententiam, certerorum exemplum. Et decretum ex tabella recitavit: Maximilianum eo quod indevoto animo ſacramentuma militiæ recuſaverit, gladio animadverti placuit. Maximilianus reſpondit: Deo gratias. Annorumb fuit in ſæculo xxi, & mensium trium, dierum & xxii. Et cùm duceretur ad locum, ſic ait: Da huic ſpiculatori veſtem meam novam, quam mihi ad militiam præparaveras. Sic cum centenarius numero* te ſuſcipiam, ut ſimul cum Domino gloriemur. Et ita mox paſſus eſt: & Pompeiana matrona corpus ejus de judice meruit, & impoſito in dormitorio ſuo produxit ad Carthaginem, & ſub monticulo juxta Cyprianum martyrem ſecus platum* condidit: & ita poſt tertium-decimum diem eadem matrona diſceſſit, & illic poſita eſt. Pater autem ejus Viƈtor egreſſus eſt domui suæ cum gaudio magno, gratias agens Deo, quòd tale munus Domino præmiſit, ipſe modum* ſecurus.

  • Acta S. Maximiliani.
  • * id est dele.
  • * f. fueris
  • * f. platanum.
  • * f. modò.
  • a Nempe quod veteranorum filii militare cogerentur. Hæc carptim ex Notis editionis Oxonienſis. Nulla in his aƈtis mentio de cauſa Christianæ religionis. Quamquam Maximilianus putabat, ſe salva fide non poſſe militare: Maximiliani hujus nomen non invenio in Martyrologiis.
  • b Ab anno decimo nono ad militiam eligebantur, ex Vegetio in lib. i cap. 4.