Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
392
pars posterior - caput xv


XX
Uncialibus minores sero ortae.

[21] Si primi characteres unciales, minores serius nati sunt, et quidem ex nova gentium barbarie, ut in codicibus, lapidibus, nummis infimae graecitatis latinitatisque, et illitteratis etiamnum dum scribunt, experiri est quo pacto ex elegantissimis literis inconditae oriri potuerunt. Igitur omnes inconditae literaturae aut non ex geometricis formis ortae aut barbarie corruptae sunt.

XXI
Rhapsodiae homericae cur, ad Aristarcum usque, corruptae?

[22] Si geometria prior scriptura orta est, cum geometria ab aegyptiis in Graeciam importata sit, et ante Psammeticum Aegyptus externis clausa, et Homerus diu ante Psammeticum floruisset, necesse est eius rhapsodias diu traditione esse servatas: quare factum ut fabulis versibusque quamplurimis Homero indignis commixtas Aristarchus critica arte expurgarit.

Morum maiorum gentium Hesiodus collector.

[23] Et multo magis necesse est Orphica et Lini carmina fuisse traditiones poetarum heroum, easque Hesiodum, qui ante Homerum vixit, composuisse, atque has traditiones ipsas fuisse mores versibus consignatos, quibus maiores gentes fundatae sunt. Et leges ex vero illas, quas latini ante romanos «carmina», antiquissimi graecorum νόμους dixere.