his quae hactenus diximus, et observatione huius capitis principio, appellatos esse necesse est: alterum, nempe Tanaim,
quem Iustinus facit Sesostrideí[1] antiquiorem, non habemus.
Immo, si terrarum orbis inter Noachi filios anno mdlvi divisus
est, et duum millium annorum spacium fere opus fuit ut
aegyptii, ingenio praestantes, a chaldaeis civiles artes brevi
eruditi, in tantum imperii splendorem excrescerent, spacium
multo maius rudibus scythis opus fuisset, qui in eam potentiam assurgerent ut ii priores Orientem, Aegyptum quoque[2],
debellarent: quare Diluvii epocha graviter mendacii argueretur. Itaque dicendum est Tanaim characterem fuisse heroicum
primarum rerumpublicarum, quae forma reipublicae[3] in toto
Oriente, et in Aegypto ipsa, late sparsa regnavit[4].