secessionem; et tamen Theseus, lege «de nexo soluto forte sanate», ab heroicis usque temporibus atheniensibus libertatem
fundavit, ut narrat Plutarchus[1]. Similem vero legem romani
ccc post Urbem conditam annos in XII Tabulas retulere; quod
caput recte Iacobus Gotofredus[2] De iuris aequalitate inscribit.
[4] Ex bis omnibus conficitur quod — cum humanitas religione et legibus fundata sit, atque id sit quod iurisconsultus «ius gentium humanarum» definiat, et romani maiorum gentium mores fortiter custodierint, super quibus Romulus suam civitatem fundavit, et mores gentium latinarum, ut vidimus, antiquissimi sint, — haec romana iuris gentium custodia nobis potest exponere certam tum originem, tum successionem universae historiae profanae.
[5] Igitur haec, non verbo, sed re ipsa, quae sint historiae elementa statuimus, ex quibus omnis profana historia primum componitur et in quae eadem postremo resolvitur universa.
[6] Definitionem iuris civilis in genere a Gaio[3] traditam, qua «omnes populi partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur».
[7] Axiomata, quorum unum: iuri voluntario fax praelucet duplex, altera rerum, altera verborum historia.
[8] Alterum: vulgata regula interpretationis est in legibus interpretandis verba accipienda esse in propria significatione, nisi ullum inde sequatur absurdum.