[31] Et Iuno Iugalis, etiam Lucina, quae ederet certos partus in lucem: Venus Pronuba, non Lucina, quia certos partus non edebat.
[32] Et Venus Pronuba, quod matrimonia naturalia, non nuptiae, sed pro nuptiis, et concubinae pro uxoribus habebantur.
[33] Ex certa uxorum custodia domi foeminae forsan «dominae» dictae.
[34] Antiqui pudoris vestigium flammeum, quo virgo nupta ducebatur ad virum, ex qua solennitate potissimum «nuptiae» dictae[1].
[35] Et ius nubendi «connubium» appellatum: quod verbum monet heroes, qui domi uxores custodirent, ius ducendi uxorem habuisse, certi quod eas ducerent extra nefas.
[36] Et huius iuris antiquissimi apud romanos est ut «pater» sit vocabulum iuris et dignitatis, quod patres certos esse docet qui semen patefaciant suum; unde possunt nomine seu iure cieri patres a filiis qui sunt veri maiorum gentium patricii, cum «genitor» vocabulum sit naturae, qua sola genitor certus est.