et in homines diligentia.
[4] Igitur eius cultus partes duae: castitas mentis, quae sensuum erroribus, animi perturbationibus pura erat; et animi pietas, quae proprie «amor erga Deum» appellatur. Ex castitate mentis integri hominis proprium erat cum omnibus in omni vita verare; ex pietate animi proprium quoque fuisset homines senes tanquam parentes, aequales tanquam germanos fratres, aetate minores tanquam filios animo omnes complecti[1]. Unde postea «pietas» non solum in Deum, sed in parentes necessarios, patriam, dieta mansit[2]. Cuius pietatis studio, sed falso, Plato, in sua Republica, uxores communes esse volebat.
sapientia philosophica, sapientia civilis.
[5] Atque haec Adae castitas, haec pietas erga Deum erat sapientia integra et vere heroica, quae postea, natura corrupta, divisa est; et rerum altissimarum contemplatio dieta «sapientia», quae sapientiae humanae integrae pars una fuerat, Dei contemplatio ex mente pura. Et eximia civilium virorum prudentia, qua genus humanum, quanto latius possunt, conservant, ut qui respublicas optimis legibus fundant, consiliis administrant aut utilissimis vitae agendae monitis homines iuvant, «sapientia» appellata quoque est; quae erat altera sapientiae integrae pars, qua homo integer, ex Dei pietate animitus, homines omnes diligeret. Ex quo genere septem sapientes suos graeci numerant, atque in iis Solonem, qui legibus atheniensium libertatem fundavit; et populus romanus Sempronium a maxima iuris scientia Σοφόν appellavit[3], et Scipionem Nasicam, a senatu sapientissimum mortalium, ut Socrates ab oraculo, iudicatum, «Corculum» dixit[4].