romanos, «quiritationes» dictae: in publicis bellis «clarigationes», quibus foeciales clara voce res repetebant eo Carmine: «Audi, Iupiter».
[103] Poenae autem nondum erant humanae, nisi apud parentes «animadversio» et «coercitio»; inter aequales, vulgaris delicti, nomine «poenitentia» (unde ipsa «poena» primitus dicta), atrociorum, «devotio», «consecratio».
[104] Qui homines pudore agerent, et vi iniurias propulsarent, erant cum parentibus summe pudibundi. Igitur sola parentis animadversio, qua pater ad filii peccatum adverteret animum, ipse pudor filii, ut cum Terentio[1] loquar, erat «supplicii satis» patri. Huc illa pertinent «cognoscere» pro «punire», «ignoscere, non noscere, connivere peccato» pro «parcere».
[103] Inter aequales pro privatis delictis, ut de furto, veniae impetrandae caussa, pacta offerebantur pollicitationibus, de quibus diximus: quod postea in XII Tabularum capite De furtis derivatum, ut nuper memoravimus. Hinc apud latinos «pax» pro «venia» passim legitur; et «pax» dicta qua bellum finitur, utpote quae sit venia publicae iniuriae sub certis legibus data. Unde mansit particula «pax» pro «quiesce».
[106] Atrociora crimina «devotione» seu «consecratione» puniebant. Unde in XII Tabulis «sacer divis parentum» qui
- ↑ Adelphi, III. 2, 15; Phormio, V, 9, 40 [Ed.].