atque inde postremo «haruspicina» appellata, atque indidem
«ara» ipsa: non ab ἀρή, «votum», quod temere grammatici;
sed qua nos dicimus ratione: quia in primis aris prima vota,
prima ἀρατήματα, primi homines sacri caesi sunt.
[27] «Aras» autem primitus fines agrorum dictos docet Celebris, apud Sallustium[1], historia de aris Philenorum, quae in cyrenaica regione fuere finis imperii carthaginiensium Aegyptum versus, in illa terrarum vastitatem a Philenis fratribus definitus. Hinc in geographia tot urbes ubique «Ara» vel «Arae» appellatae. Quin in Sacro Codice, notante Cellario[2], «Aram» primum et universale vocabulum urbium ac regionum fuit. Etenim quo sono graecis ἀρή, «votum», latinis «hara», prima h aspirata, «septum», hebraeis ultima h aspirata, הָוָת, «arali», carpsit; unde דֲוִ «ari», «leo»; et אֲרָם «aram», nomen proprium viri, a quo «Aramia» Syria dicta et אֲרַמִּי «aramaeus» syrus, et ab eadem origine אַרְמוֹן, «armon», arx, unde forsan «arma», quia arcent, et «armon», «palatium», «turris regia», forsan a septorum palis, a quibus palis forsan Pales, pastorum dea. Hinc «ad aram confugere» confugere ad asylum.
Curia romana — Ara sociorum.
[28] Ex quibus omnibus celeberrima atheniensibus mansit «Ara miserorum sive infelicium» dicta, quam Herculis posteri constituisse a graecis traduntur: argumentum gentis praeter ceteras humanissimae, quo merito super alias nationes se extollebant, quod inter ipsos asylum omnibus miseris profugisque sanctum et inviolatum pateret: quo forsan exemplo omnia templa graecis vocantur «asyla». At apud hebraeos