ubi argutatur de nervo arcus pertenti et nervo carcere. Et
nervus principio dicta «fis», unde mansit «fis fidis», quae
Graecis κορδή, et ad significandam «fidem» genus inflexionis mutavit. Unde «fide obligari» obligari nexu, «solvere
fidem» solvere nexum; et «fides» pro «imperio» accepta in
illis locutionibus «implorare fidem» (implorare potestatem,
vim alienam), in «fidem recipere» (recipere in potestatem,
recipere sub imperium).
[56] Ex quo maiorum gentium iure patresfamilias famulos detrectantes agriculturam nexos habebant; unde «nexus-us» Plauto dicitur «nervus» in Poenulo[1]. Quod ius postea, a patribus in debitores exercitum, Romae et Athenis turbarum perpetua materies fuit. Quare caput De nexis Maioragius recte putabat, ut diximus priore libro[2], non ex Solonis legibus in XII Tabulas translatum, quod ante eam legem Romae, ex Livio, id ius nexorum esset: dicti autem rationem ignoravit, quod ex hoc maiorum gentium iure is mos abiit in XII Tabularum legem.
Optimi medii inter deos et homines.
[57] Atque hac ratione patres sibi adrogare coeperunt honores, qui hactenus deorum proprii fuerant, quod soli dii habuissent hactenus imperia; et extitere primula magistratuum initia, qui proinde «honores» appellantur, et proprie, ut Aristoteles notat, de diis dicuntur. Idque egerunt patres, quod se diis ortos ac diversi a vulgo generis esse putarent: quare «viri» sunt appellati, qui idem latinis sonant ac graecis ἥρωες, ab eadem Ἥρα, Iunone, aëris dea, ab auspiciis, quod ex auspiciis, quibus divina inclyti celebrabant connubia, nati