Aurum priscis messes fuere.
[1] Universi temporis obscuri, seu fabulosi, quod nos quinque divisimus epochis, fecere poetae heroes partes omnino duas, seculum aureum et seculum ferreum, et aureo seculo floruisse heroas agricolas — nec aurum primis gentibus aliud quam messes fuere, ut aureo Sibyllae ramo, aureo capillo Medusae, auro imbre Danaes, aureis catenulis Herculis gallici, auro ipsius Ditis, iam supra demonstravimus; atque adeo aetas aurea, a «satis», «aetas Saturni» dicta[2]; — ferreo autem seculo floruisse heroes bellorum.
[2] Quorum utrorumque expressissimus character est Cadmus, a quo serpentis dentes per sulcos sati — nempe heroes agricolae, messores frugum, qui primi urbes, ab aratrorum urbis dictas, fundarunt, quorum character est Aeneas virgilianus sex priorum librorum — in armatorum cohortes e terra emersi sunt, qui mutuis ictibus confodiuntur — nempe heroes bellorum, quorum character est Aeneas virgilianus sex librorum posteriorum.
aenea, ferrea.
[3] Sed recentiores poetae mundi aetates fecere quatuor, ignari rerum omnium quas diximus, ut hanc rem quoque in