[4] Ut sol occasus supremus iurisdictionis et iudiciorum terminus esset romanis. Et iure attico arbitros ad occidentem usque solem sedere Petitus[1] observat. — Ecquis ignorat romanos, uti et graecos, perpetuum diem negociis dare, eoque advesperascente, curare corpora?
[5] Ut fur nocturnus quoquo modo, interdiarius, si se telo defendisset, romanis occidendi ius esset. Idemque ius atticis a Solone positum Demosthenes, Adversus Timocratem[2], docet. — Igitur, quando idem ius positum hebraeis est, ut legum mosaicarum parlator cum romanis confert[3], dicemus Solonem accepisse ab hebraeis, quo tempore, nedum hebraeos, sed ne assyrios quidem, quinam essent graeci ignorabant, ut supra demonstravimus?
[6] Ut romanis sodalitiis leges, quas vellent, sibi ferre liceret, modo publicis legibus contrarine ne essent. Et a Solone idem cautum habetur apud Salmasium[4] et Petitum[5]. — Ecquae respublica tam rudis ac barbara usquam est, quae non id cavet, ut collegia reipublicae serviant, non pugnent, neve adeo dominentur?