Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/310

E Wikisource
Haec pagina emendata est
568
pars posterior - caput xxxvi


imperitiam eorum arguit, qui, quam Solonis legem Gaius recitat, totidem verbis in decemvirales transtulere; et nos, capite superiore, docuimus ius praediatorium a iure gentium accepisse romanos.

Hermodorus, non interpres legis XII Tabularum, sed auctor.

[14] At enim Plinius narrat[1] statuam Hermodori positam in Comitio. Sed nos non negamus Hermodorum, negamus interpretem. Sed Strabo narrat[2] eum quasdam leges romanas scripsisse. Et nos id ipsum accipimus. Non enim ait graecas leges esse interpretatum, sed scripsisse romanas. Et sic cum Strabone belle congruit Pomponius[3], qui hactenus omnes iuris interpretes, vel eruditissimos, fugit, ubi ait Hermodorum hunc ephesium fuisse decemviris legum ferendarum «auctorem», non autem interpretem. Et hac ratione constat epistola Heracliti ad ipsum scripta in ea verba: «Visio mihi omnia orbis terrae diademata venire salutatum leges tuas, et persarum more ore eluso eas adorare[4]: illas autem perstare in statu maiestatis pleno». Qua commendatione si Heraclitus ornasset interpretem, tantus philosophus plane ineptire videretur.

Lingua legis XII Tabularum prorsus nativa Latii.

[15] Cumque his congruit quod Diodori Siculi afferunt de lege XII Tabularum iudicium: quod sint adeo «verecundae» et a graecae linguae ratione tantopere differant[5]. Quidni differrent, cum essent mores a prima usque humanitate sensim in Latio nati et Latii alumni, ut in nostra historia narravimus? Hoc iudicium graeci scriptoris de graeca lingua satis docet Hermodorum non fuisse legum interpretem, sed auctorem ro-

  1. Nat. hist., XXXIV, 11 (5) [Ed.].
  2. XIV, 1, 25 [Ed.].
  3. In I., I, 2, 2, § 4 [Ed.].
  4. Cfr. Gotofredo, op. cit., p. 14 sg. [Ed.].
  5. Diodoro, XII, 26, e cfr. Gotofredo, p. 40 [Ed.].