custodisse adversus tyrannos et libertatem. Artemque affectantium, in regnis optimatium, tyrannidem esse ut proponant
ius aequum et palam, quo beneficio sibi multitudinis factionem contra paucorum ordinem firment — ut Servius Tullius
legibus queis ipsi reges obtemperarent et censu, Appius decemvir vindiciis secundum libertatem edictis — Papyrius sub
Superbo, Flavius sub Appio Factioso, ille actionibus, hic fastis
evulgatis, confirmant. Et Livius Tacitusque[1] initium romanae
libertatis narrant a Bruto factum, quod, pro uno perpetuo rege,
duos consules annuos instituisset. Quodnam igitur senatus flagitium id fuit: universo iure quiritium privato plebi cessisse
et leges evulgare, ac, ut id utrumque fieret, decemviros cum
summo imperio plebi quotannis creandos permittere? Magnam
igitur vim patribus factam esse necesse est, quae non alia
fuerit nisi, quia lex non perferretur, oblata Appio a plebe
tyrannis: quod et Dionysius innuit et ipsa res secuta testatur.
Hinc intelligere est quantum, ut ingenue Livius profitetur, ante
secundum bellum punicum historia romana fatiscat, cum in
tam insigni reipublicae mutatione tantum hiatum reliquerit.
[21J Atque heic explicandum venit caput illud: «Ut forti sanati nexo soluto idem sirempse (simile re ipsa) ius esset», qua lege Theseus, ut apud Plutarchum[2] ab heroico usque tempore, atheniensibus libertatem fundaverat. Super eo capite grammaticorum eruditas ineptias, quae apud Iacobum Gothofredum prostant, referre pudet.
[22] Recte, sed forte, Gothofredus id caput inscribit De iuris aequalitate; sed quod interpretatur «de iure civium cum sociis aequando», coniectura, capta ex iis grammaticorum