[1] Ex morali civilis doctrina, tanquam e vitis gemma palmes, educitur. In qua demonstravimus[2] homines natura sociales, et hoc societatis ingenium a Deo nobis ingenitum per ideam aeternam iuris aequi, cuius studio homines coierunt in civitates et fundarunt respublicas[3]. Igitur summae potestates vere ab Apostolo dictae sunt «ordinationes Dei».
[2] Desiderio iuris aequi a Deo originem habent respublicae, nam ex secessionibus vetustissimorum clientum, qui iniquius habebantur ab inclytis, primas respublicas, et quidem optimatium, in terris extitisse libro superiore probavimus[4]. Igitur vera doctrina civilis christiana, quae docet aequo itidem iure respublicas esse administrandas, ex ilio ipso politicorum monitu, quo dicunt, quibus artibus regna imperiaque fundantur, iisdem, ut conserventur, artibus regi oportere.
[3] Et vero, si omnem historiam percurramus, nec pacatiores respublicas nec principes modestiores inveniemus quam apud christianos; et, si quando aut tyrannos principes aut bellis civilibus vexatos populos legimus christianos, temporibus fuerunt quibus religionis christianae circa mores doctrina, christianorum vicio, quod ad usum attinet, graviter laborarit.