nam in Nimbrodo memorat: quia saltem ducentos procurrere
annos necesse fuit ut Semi[1] posteritas impietate in hanc ferinam vitam et inde cultu humano in gentem abiret.
[33] Postea gigantes in Oriente cessere, quia, civili cultu introducto, et matres coepere lavare filios pueros, et patrum ac magistrorum incessit metus, et multo magis falsarum religionum terribilis superstitio.
[34] Non nati gigantes inter Semi posteros vere pios, quia ex cultu antediluviano matres lavabant pueros, et pueri sub patrum imperio et disciplina adolescebant.
[35] Apud Germanos perdurarunt gigantes, quia ex ferino cultu, uti nefarios concubitus reliquerant, ita hunc educandorum libertini morem retinuere.
[36] Nefarii concubitus inter assyrios, ac proinde inter persas, ex eo ferino cultu servati; sed gigantes cessere, quia iis magia cito civiles artes restituit. Atque haec de gigantibus, hactenus in fabulis habita, quae cum sacra historia non bene conveniebant, dehinc scientiae philologicae, non vanae eruditioni, subserviant.
[37J Sed illud hoc loci proprium ambigere est: cur occidentales sero in religiones concesserint, si fulmine ab impietate concesserint?
- ↑ Cosí corr., nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., «Chami» [Ed.].