Haec pagina emendata est
356
pars posterior - caput ix
Taciti sordes et Caesaris laboriosam duramque libertatem,
crassus, prae diu humente terra, aer in caussa fortasse fuit
ut sub eo corpora proceriora provenirent — uti populi in aquosis locis mira proceritate excrescunt — an hinc ab «humore»
terra «humus», sive rectius ab hac «humo» dictus est «humor», quod e terra aquas nasci viderent? Et ob hanc caeli
crassitiem gigantes in miram stupiditatem, praeter corporum
vasticiem, provenere, ut ad deorum metum fulmine essent excitandi. Et hinc graecis δεός «metum» significavi: unde δείδω,
«timeo», factum est. Atque hinc illud sit:
Primus in orbe deos fecit timor.
[42] Non tam sero orientales deûm incessit religio, quia non fulmine incessit, ut dictum est[1].
- ↑ Cfr. Dissertationes, III [Ed.].