[69] Ex quo genere et illud est, quod ipsius heroes, dum sedatissimo animo, sive adeo aliis affectibus maxime perturbato, de aliis rebus aut loquuntur aut agunt, si forte quid triste iis in mentem veniat, statim amarissimos effunduntur in luctus: contra, summo afflicti dolore ac luctu, ut Ulysses Alcinoo dicit, dum comedunt et bibunt, praeteritas aerumnas obliviscuntur[1]. Quod utrunque brevissimarum mentium est.
[70] Cui vicio dandus ille quoque mos est, quo homerici heroes cum suis ipsorum animis, tanquam essent alieni, sermones instituunt— in quo plurimus est Ulysses, dum erro perfert aerumnas; — de rebus, quas quis solertior paullo necessarias arbitratur, deliberationes habent. Quod illorum mentes satis tardas arguit.
[71] Atque ex hac ingeniorum Homeri tempore adhuc insigni ruditate locutiones illae erant: «intellexit sacrimi robur Antinoi», «allocuta est vis sacra Telemachi»[2], tanquam mens aliena res esset et ipsis incognita; «mentes», «animi» prò «mente», «animo», quia rudibus hominibus quaelibet cogitatio una mens, quaelibet electio unus animus, atque adeo intellectus plurium mentium, voluntas plurium animorum complexio videbatur. Indidem illa «pectora», «ora» prò «pectore», «ore», quia semper aliud pectus alia sentiens, semper aliud os alio vultu putabant; et «prudentiae», «fortitudines», nondum gnari ex pluribus actibus unum virtutis habitum intelligere; «memorare lecti, mensae, pugnae» prò «cogitare», quod adhuc memoria et phantasia ferme toti pollebant; «et pectore cogitare», «corde sapere», quia nihil